<<
>>

Fragmenta De appellationibus libri II

Liber I

[Quo modo appellandum est]

1. Macer, 1 de appellationibus, D. 49.1.2 (Lenel, Macer 1)

Sed si apud acta quis appellaverit, satis erit, si dicat ‘appello’.

[A quibus appellare non liceat]

2.

Macer, 1 de appellationibus, D. 49.1.4pr.-1 (Lenel, Macer 2)

Ab exsecutore sententiae appellare non licet. 1. Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, ap­pellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, velut praeses provinciae aut procurator Cae­saris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quaeratur, an iure interpretatum sit: idque etiam divus Antoninus rescripsit.

interpraetare F1; interpr'a'etandi F2; quaeparatur F2, praeparatur F1: ούδέν έτερον... σκοπεΐται B (Anon.); in- terpr“a”etatum F2.

[Qui appellare possint]

3. Macer, 1 de appellationibus, D. 49.1.4 2-5 (Lenel, Macer 3)

Alio condemnato is cuius interest appellare potest. qualis est, qui per procuratorem expertus victus est nec procurator suo nomine appellet. 3. Item si emptor de proprietate victus est, eo cessante auctor eius

<< | >>
Source: Alessandri Sergio (ed.). Aemilius Macer: De officio praesidis. Ad legem XX hereditatium. De re militari. De appellationibus. Roma – Bristol: L'Erma di Bretschneider,2020. — 198 p.. 2020
More legal literature on Laws.Studio

More on the topic Fragmenta De appellationibus libri II: