<<
>>

Fragmenta De re militari libri II

Liber I

[De officio eorum, qui exercitui praesunt]

1. Macer, 1 de re militari, D. 49.16.12 (Lenel, Macer 60)

Officium regentis exercitum non tantum in danda, sed etiam in observanda disciplina constitit.

1. Pa­ternus quoque scripsit debere eum, qui se meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra provinciam duci non permittere, ad opus privatum piscatum venatum militem non mittere. nam in disciplina Augusti ita cavetur: ‘Etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse alienum, vereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus’. 2. Officium tribunorum est vel eorum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claves portarum suscipere, vigilias interdum circumire, frumentationibus commilitorum interesse, frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis modum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitorum audire, valetudinarios inspicere.

in dandum F1; in ducendo Mo.; parcissime F2; tribonorum F1; audire F2.

<< | >>
Source: Alessandri Sergio (ed.). Aemilius Macer: De officio praesidis. Ad legem XX hereditatium. De re militari. De appellationibus. Roma – Bristol: L'Erma di Bretschneider,2020. — 198 p.. 2020
More legal literature on Laws.Studio

More on the topic Fragmenta De re militari libri II: