<<
>>

Fragmenta De officio praesidis libri II

Liber I

[De praeside eiusque comitibus]

1. Macer, 1 de officio praesidis, D. 1.18.1 (Lenel, Macer 50)

Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati Caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est.

sunt F1; licet senatores non sunt Mo.; praesides delet Kr.

2. Macer, 1 de officio praesidis, D. 1.22.3 (Lenel, Macer 51)

Si eadem provincia postea divisa sub duobus praesidibus constituta est, velut Germania, Mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec videtur in sua provincia adsedisse.

Mysia corr. Moesia; ortus in altera om. F1; adsesisse F1.

3. Macer, 1 de officiopraesidis, D. 1.18.16 (Lenel, Macer 52)

Senatus consulto cavetur, ut de his, quae provincias regentes, comites aut libertini eorum, antequam in provinciam venerint, contraxerunt, parcissime ius dicatur, ita ut actiones, quae ob eam causam institutae non essent, posteaquam quis eorum ea provincia excesserit, restituerentur. si quid tamen invito accidit, veluti si iniuriam aut furtum passus est, hactenus ei ius dicendum est, ut litem contestetur resque ablata exhibeatur et deponatur aut sisti exhiberive sadisdato promittatur.

regentis Mo., idquefortasse legerunt Graeci; restituantur F1; si quid seqq. Iust.? Beseler; ei ius: eius F1; aut sisti exhiberive F; p‘e'romittatur F.

<< | >>
Source: Alessandri Sergio (ed.). Aemilius Macer: De officio praesidis. Ad legem XX hereditatium. De re militari. De appellationibus. Roma – Bristol: L'Erma di Bretschneider,2020. — 198 p.. 2020
More legal literature on Laws.Studio

More on the topic Fragmenta De officio praesidis libri II: