Fragmenta Ad legem vicensimam hereditatium libri II
Liber I
1. Macer, 1 ad legem vicensimam hereditatis, D. 2.15.13 (Lenel, Macer 45) Nulli procuratorum principis inconsulto principe transigere licet.
2. Macer 1 ad legem vicensimam, D.
50.16.154 (Lenel, Macer 46) Mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt.3. Macer 1 ad legem vicensimam hereditatis, D. 28.1.7 (Lenel, Macer 47)
Si mutus aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetraverit, valet testamentum. aut F2; luceret F1; debetur igitur vicensima hereditatis Lenel.
4. Macer 1 ad legem vicensimam hereditatis, D. 11.7.37 (Lenel, Macer 48)
Funeris sumptus accipitur, quidquid corporis causa veluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in quo defunctus humatus est, et si qua vectigalia sunt, vel sarchophagi et vectura: et quidquid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo. 1. Monumentum autem sepulchri id esse divus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit. itaque si amplum quid aedificari testator iusserit, veluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse.
‘s'erogatum F2; et pretium loci in q. d. h. vel sarcophagi et vectura et si qua vectigalia sunt Mo; amplius Mo; incircum F1 (cF. Varr. l.L. 5,25: incircum eum locum), in circuitum F2.
More on the topic Fragmenta Ad legem vicensimam hereditatium libri II:
- Fragmenta Libri II sulla legge della ventesima delle eredità
- Fragmenta Ad legem vicensimam hereditatium libri II
- Fragmenta Libri II sull’ufficio di preside
- De officio praesidis libri II
- Fragmenta Libri II sugli appelli